Donatus, de partibus
orationis ars minor
Partes orationis quot sunt? Octo. Quae? Nomen, pronomen, verbum,
adverbium, participium,
coniunctio, praepositio, interiectio. |
| DE NOMINE |
|
Nomen quid est? Pars orationis cum casu
corpus aut rem proprie communiterve significans. Nomini quot
accidunt? Sex. Quae? Qualitas,
comparatio, genus, numerus, figura, casus. Qualitas nominum in
quo est? Bipertita est: aut enim unius nomen est et proprium
dicitur,
aut multorum et appellativum.
|
|
Comparationis gradus quot sunt? Tres.
Qui? Positivus, ut doctus, comparativus, ut doctior, superlativus,
ut doctissimus. Quae
nomina comparantur? Appellativa dumtaxat qualitatem aut quantitatem
significantia. Comparativus gradus cui casui servit? Ablativo
sine praepositione: dicimus enim 'doctior illo'. Superlativus
cui? Genetivo tantum plurali: dicimus enim `doctissimus poetarum'.
|
|
Genera
nominum quot sunt? Quattuor. Quae? Masculinum, ut hic magister,
femininum,
ut haec Musa, neutrum, ut hoc scamnum, commune,
ut hic et haec sacerdos. Est praeterea trium generum, quod omne
dicitur, ut hic et haec et hoc felix; est epikoinon,
id est promiscuum, ut passer aquila.
|
| Numeri nominum quot sunt? Duo. Qui? Singularis,
ut hic magister, pluralis, ut hi magistri. |
| Figurae nominum quot sunt? Duae. Quae? Simplex, ut decens potens,
composita, ut indecens inpotens. Quibus modis nomina componuntur?
Quattuor: ex duobus integris, ut suburbanus; ex duobus corruptis,
ut efficax municeps; ex integro et corrupto, ut insulsus; ex
corrupto et integro, ut nugigerulus; aliquando ex compluribus,
ut inexpugnabilis inperterritus.
|
| Casus nominum quot sunt? Sex. Qui? Nominativus, genetivus, dativus,
accusativus, vocativus, ablativus. Per hos omnium generum nomina
pronomina participia declinantur hoc modo: magister nomen appellativum
generis masculini numeri singularis figurae simplicis casus nominativi
et vocativi, quod declinabitur sic:
|
| nominativo |
hic magister |
| genetivo |
huius magistri |
| dativo |
huic magistro |
| accusativo |
hunc magistrum |
| ablativo |
ab hoc magistro |
| vocativus |
o hic magister |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
hi magistri |
| genetivo |
horum magistrorum |
| dativo |
his magistris |
| accusativo |
hos magistros |
| ablativo |
ab his magistris |
| vocativus |
o magistri |
|
| Musa nomen appellativum generis feminini
numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi,
quod declinabitur sic: |
| nominativo |
haec Musa |
| genetivo |
huius Musae |
| dativo |
huic Musae |
| accusativo |
hanc Musam |
| ablativo |
ab hac Musa |
| vocativus |
o Musa |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
hae Musae |
| genetivo |
harum Musarum |
| dativo |
his Musis |
| accusativo |
has Musas |
| ablativo |
ab his Musis |
| vocativus |
o Musae |
|
| Scamnum nomen appellativum generis neutri
numeri singularis figurae simplicis casus nominativi accusativi
et vocativi, quod declinabitur sic: |
| nominativo |
hoc scamnum |
| genetivo |
huius scamni |
| dativo |
huic scamno |
| accusativo |
hoc scamnum |
| ablativo |
ab hoc scamno |
| vocativus |
o scamnum |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
haec scamna |
| genetivo |
horum scamnorum |
| dativo |
his scamnis |
| accusativo |
haec scamna |
| ablativo |
ab his scamnis |
| vocativus |
o scamna |
|
| Sacerdos nomen appellativum generis communis
numeri singularis figurae compositae casus nominativi et vocativi,
quod declinabitur sic: |
| nominativo |
hic et haec sacerdos |
| genetivo |
huius sacerdotis |
| dativo |
huic sacerdoti |
| accusativo |
hunc et hanc sacerdotem |
| ablativo |
ab hoc et ab hac sacerdote |
| vocativus |
o sacerdos |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
hi et hae sacerdotes |
| genetivo |
horum et harum sacerdotum |
| dativo |
his sacerdotibus |
| accusativo |
hos et has sacerdotes |
| ablativo |
ab his sacerdotibus |
| vocativus |
o sacerdotes |
|
| Felix nomen appellativum generis omnis
numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativl,
quod declinabitur sic: |
| nominativo |
hic et haec et hoc felix |
| genetivo |
huius felicis |
| dativo |
huic felici |
| accusativo |
hunc et hanc felicem et
hoc felix |
| ablativo |
ab hoc et ab hac et ab
hoc felice vel felici |
| vocativus |
o felix |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
hi et hae felices et haec
felicia |
| genetivo |
horum et harum et horum
felicium |
| dativo |
his felicibus |
| accusativo |
hos et has felices et haec
felicia |
| ablativo |
ab his felicibus |
| vocativus |
o felices et o felicia |
|
| Quaecumque nomina ablativo casu singulari
a vel o fuerint terminata genetivum pluralem in quid mittunt?
In -rum, dativum et ablativum in -is. Quaecumque nomina ablativo
casu singulari -e vel -i vel -u fuerint terminata genetivum pluralem
in quid mittunt? Si e correpta fuerit, in -um; si producta, in
-rum; si i fuerit, in -ium; si u, in -uum geminata u littera.
Dativum et ablativum in quid mittunt? In -bus omnia. |
| |
| DE PRONOMINE |
| redi |
| Pronomen quid est? Pars orationis, quae
pro nomine posita tantundem paene significat personamque interdum
recipit. |
| Pronomini quot accidunt? Sex. Quae? Qualitas
genus numerus figura persona casus. Qualitas pronominum in quo
est? Bipertita est: aut enim finita sunt pronomina aut infinita.
Quae sunt finita? Quae recipiunt personas, ut ego tu ille. Quae
sunt infinita? Quae non recipiunt personas, ut quis quae quod. |
| Genera pronominum quae sunt? Eadem fere
quae et nominum: masculinum, ut quis, femininum, ut quae, neutrum,
ut quod, commune, ut qualis talis, trium generum, ut ego tu. |
| Numeri pronominum quot sunt? Duo. Qui?
Singularis, ut hic, pluralis, ut hi. Figurae pronominum quot
sunt? Duae. Quae? Simplex, ut quis, composita, ut quisquis. Personae
pronominum quot sunt? Tres. Quae? Prima, ut ego, seconda, ut
tu, tertia, ut ille. Casus item pronominum quot sunt? Sex, quem
ad modum et nominum, per quos omnium generum pronomina in flectuntur
hoc modo. |
| Ego pronomen finitum generis omnis numeri
singularis figurae simplicis personae primae casus nominativi,
quod declinabitur sic: |
| nominativo |
ego |
| genetivo |
mei vel mis |
| dativo |
mihi |
| accusativo |
me |
| ablativo |
a me |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
nos |
| genetivo |
nostrum vel nostri |
| dativo |
nobis |
| accusativo |
nos |
| ablativo |
a nobis |
|
| Personae secondae generis omnis numen singularis: |
| nominativo |
tu |
| genetivo |
tui vel tis |
| dativo |
tibi |
| accusativo |
te |
| ablativo |
a te |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
vos |
| genetivo |
vestrum vel vestri |
| dativo |
vobis |
| accusativo |
vos |
| ablativo |
a vobis |
| vocativus |
o vos |
|
| Personae tertiae generis masculini numeri
singularis: |
| nominativo |
ille |
| genetivo |
illius |
| dativo |
illi |
| accusativo |
illum |
| ablativo |
ab illo |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
illi |
| genetivo |
illorum |
| dativo |
illis |
| accusativo |
illos |
| ablativo |
ab illis |
|
| Generis feminini numeri singularis: |
| nominativo |
illa |
| genetivo |
illius |
| dativo |
illi |
| accusativo |
illam |
| ablativo |
ab illa |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
illae |
| genetivo |
illarum |
| dativo |
illis |
| accusativo |
illas |
| ablativo |
ab illis |
|
| Generis neutri numeri singularis: |
| nominativo |
illud |
| genetivo |
illius |
| dativo |
illi |
| accusativo |
illud |
| ablativo |
ab illo |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
illa |
| genetivo |
illorum |
| dativo |
illis |
| accusativo |
illa |
| ablativo |
ab illis |
|
| Minus quam finita generis masculini numeri
singularis: |
| nominativo |
ipse |
| genetivo |
ipsius |
| dativo |
ipsi |
| accusativo |
ipsum |
| ablativo |
ab ipso |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
ipsi |
| genetivo |
ipsorum |
| dativo |
ipsis |
| accusativo |
ipsos |
| ablativo |
ab ipsis |
|
| Generis feminini numeri singularis: |
| nominativo |
ipsa |
| genetivo |
ipsius |
| dativo |
ipsi |
| accusativo |
ipsam |
| ablativo |
ab ipsa |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
ipsae |
| genetivo |
ipsarum |
| dativo |
ipsis |
| accusativo |
ipsas |
| ablativo |
ab ipsis |
|
| Generis neutri numeri singularis: |
| nominativo |
ipsum |
| genetivo |
ipsius |
| dativo |
ipsi |
| accusativo |
ipsum |
| ablativo |
ab ipso |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
ipsa |
| genetivo |
ipsorum |
| dativo |
ipsis |
| accusativo |
ipsa |
| ablativo |
ab ipsis |
| vocativus |
|
|
| Item minus quam finita generis masculini
numeri singularis: |
| nominativo |
iste |
| genetivo |
istius |
| dativo |
isti |
| accusativo |
istum |
| ablativo |
ab isto |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
isti |
| genetivo |
istorum |
| dativo |
istis |
| accusativo |
istos |
| ablativo |
ab istis |
|
| Generis feminini numeri singularis: |
| nominativo |
ista |
| genetivo |
istius |
| dativo |
isti |
| accusativo |
istam |
| ablativo |
ab ista |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
istae |
| genetivo |
istarum |
| dativo |
istis |
| accusativo |
istas |
| ablativo |
ab istis |
|
| Generis neutri numeri singularis: |
| nominativo |
istud |
| genetivo |
istius |
| dativo |
isti |
| accusativo |
istud |
| ablativo |
ab isto |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
ista |
| genetivo |
istorum |
| dativo |
istis |
| accusativo |
ista |
| ablativo |
ab istis |
|
| Item articulare praepositivum vel demonstrativum
generis masculini numeri singularis: |
| nominativo |
hic |
| genetivo |
huius |
| dativo |
huic |
| accusativo |
hunc |
| ablativo |
ab hoc |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
hi |
| genetivo |
horum |
| dativo |
his |
| accusativo |
hos |
| ablativo |
ab his |
|
| Generis feminini numeri singularis: |
| nominativo |
haec |
| genetivo |
huius |
| dativo |
huic |
| accusativo |
hanc |
| ablativo |
ab hac |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
hae |
| genetivo |
harum |
| dativo |
his |
| accusativo |
has |
| ablativo |
ab his |
|
| Generis neutri numeri singularis: |
| nominativo |
hoc |
| genetivo |
huius |
| dativo |
huic |
| accusativo |
hoc |
| ablativo |
ab hoc |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
haec |
| genetivo |
horum |
| dativo |
his |
| accusativo |
haec |
| ablativo |
ab his |
|
| Item subiunctivum vel relativum generis
masculini numeri singularis: |
| nominativo |
is |
| genetivo |
eius |
| dativo |
ei |
| accusativo |
eum |
| ablativo |
ab eo |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
ei |
| genetivo |
eorum |
| dativo |
eis |
| accusativo |
eos |
| ablativo |
ab eis |
|
| Generis feminini numeri singularis: |
| nominativo |
ea |
| genetivo |
eius |
| dativo |
ei |
| accusativo |
eam |
| ablativo |
ab ea |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
eae |
| genetivo |
earum |
| dativo |
eis |
| accusativo |
eas |
| ablativo |
ab eis |
|
| Generis neutri numeri singularis: |
| nominativo |
id |
| genetivo |
eius |
| dativo |
ei |
| accusativo |
id |
| ablativo |
ab eo |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
ea |
| genetivo |
eorum |
| dativo |
eis |
| accusativo |
ea |
| ablativo |
ab eis |
|
| Item infinita generis masculini numeri
singularis: |
| nominativo |
quis |
| genetivo |
cuius |
| dativo |
cui |
| accusativo |
quem |
| ablativo |
a quo vel a qui |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
qui |
| genetivo |
quorum |
| dativo |
quis vel quibus |
| accusativo |
quos |
| ablativo |
a quis vel quibus |
|
| Generis feminini numeri singularis: |
| nominativo |
quae |
| genetivo |
cuius |
| dativo |
cui |
| accusativo |
quam |
| ablativo |
a qua vel a qui |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
quae |
| genetivo |
quarum |
| dativo |
quis vel quibus |
| accusativo |
quas |
| ablativo |
a quis vel quibus |
|
| Generis neutri numeri singularis: |
| nominativo |
quod |
| genetivo |
cuius |
| dativo |
cui |
| accusativo |
quod |
| ablativo |
a qua vel a qui |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
quae |
| genetivo |
quorum |
| dativo |
quis vel quibus |
| accusativo |
quae |
| ablativo |
a quis vel quibus |
|
| Item possessiva finita ad aliquid dicta
ex utraque parte singularia generis masculini: |
| nominativo |
meus |
| genetivo |
mei |
| dativo |
meo |
| accusativo |
meum |
| ablativo |
a meo |
|
| et pluraliter ex
altera parte: |
| nominativo |
mei |
| genetivo |
meorum |
| dativo |
meis |
| accusativo |
meos |
| ablativo |
a meis |
|
| Generis feminini numeri singularis: |
| nominativo |
mea |
| genetivo |
meae |
| dativo |
meae |
| accusativo |
meam |
| ablativo |
a mea |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
meae |
| genetivo |
mearum |
| dativo |
meis |
| accusativo |
meae |
| ablativo |
a meis |
|
| Generis neutri numeri singularis: |
| nominativo |
meum |
| genetivo |
mei |
| dativo |
meo |
| accusativo |
meum |
| ablativo |
a meo |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
mea |
| genetivo |
meorum |
| dativo |
meis |
| accusativo |
mea |
| ablativo |
a meis |
|
| Personae secundae generis masculini numeri
singularis: |
| nominativo |
tuus |
| genetivo |
tui |
| dativo |
tuo |
| accusativo |
tuum |
| ablativo |
a tuo |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
tui |
| genetivo |
tuorum |
| dativo |
tuis |
| accusativo |
tuos |
| ablativo |
a tuis |
|
| Generis feminini numeri singularis: |
| nominativo |
tua |
| genetivo |
tuae |
| dativo |
tuae |
| accusativo |
tuam |
| ablativo |
a tua |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
tuae |
| genetivo |
tuarum |
| dativo |
tuis |
| accusativo |
tuas |
| ablativo |
a tuis |
|
| Generis neutri numeri singularis: |
| nominativo |
tuum |
| genetivo |
tui |
| dativo |
tuo |
| accusativo |
tuum |
| ablativo |
a tuo |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
tua |
| genetivo |
tuorum |
| dativo |
tuis |
| accusativo |
tua |
| ablativo |
a tuis |
|
| Personae tertiae generis masculirli numeri
singularis: |
| nominativo |
suus |
| genetivo |
sui |
| dativo |
suo |
| accusativo |
suum |
| ablativo |
a suo |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
sui |
| genetivo |
suorum |
| dativo |
suis |
| accusativo |
suos |
| ablativo |
a suis |
|
| Generis feminini numeri singularis: |
| nominativo |
sua |
| genetivo |
suae |
| dativo |
suae |
| accusativo |
suam |
| ablativo |
a sua |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
suae |
| genetivo |
suarum |
| dativo |
suis |
| accusativo |
suas |
| ablativo |
a suis |
|
| Generis neutri numeri singularis: |
| nominativo |
suum |
| genetivo |
sui |
| dativo |
suo |
| accusativo |
suum |
| ablativo |
a suo |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
sua |
| genetivo |
suorum |
| dativo |
suis |
| accusativo |
sua |
| ablativo |
a suis |
|
| Item possessiva finita ad aliquid dicta
ex altera parte pluralia generis masculini: |
| nominativo |
noster |
| genetivo |
nostri |
| dativo |
nostro |
| accusativo |
nostrum |
| ablativo |
a nostro |
|
| et pluraliter ex utraque parte: |
| nominativo |
nostri |
| genetivo |
nostrorum |
| dativo |
nostris |
| accusativo |
nostros |
| ablativo |
a nostris |
|
| Generis feminini numeri singularis: |
| nominativo |
nostra |
| genetivo |
nostrae |
| dativo |
nostrae |
| accusativo |
nostram |
| ablativo |
a nostra |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
nostrae |
| genetivo |
nostrarum |
| dativo |
nostris |
| accusativo |
nostras |
| ablativo |
a nostris |
|
| Generis neutri numeri singularis: |
| nominativo |
nostrum |
| genetivo |
nostri |
| dativo |
nostro |
| accusativo |
nostrum |
| ablativo |
a nostro |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
nostra |
| genetivo |
nostrorum |
| dativo |
nostris |
| accusativo |
nostra |
| ablativo |
a nostris |
|
| Personae secundae generis masculini numeri
singularis: |
| nominativo |
vester |
| genetivo |
vestri |
| dativo |
vestro |
| accusativo |
vestrum |
| ablativo |
a vestro |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
vestri |
| genetivo |
vestrorum |
| dativo |
vestris |
| accusativo |
vestros |
| ablativo |
a vestris |
|
| Generis feminini numeri singularis: |
| nominativo |
vestra |
| genetivo |
vestrae |
| dativo |
vestrae |
| accusativo |
vestrarn |
| ablativo |
a vestra |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
vestrae |
| genetivo |
vestrarum |
| dativo |
vestris |
| accusativo |
vestras |
| ablativo |
a vestris |
|
| Generis neutri numeri singularis: |
| nominativo |
vestrum |
| genetivo |
vestri |
| dativo |
vestro |
| accusativo |
vestrum |
| ablativo |
a vestro |
|
| et pluraliter: |
| nominativo |
vestra |
| genetivo |
vestrorum |
| dativo |
vestris |
| accusativo |
vestra |
| ablativo |
a vestris |
|
| Da horum composita. Egomet, tute, illic,
istic, idem masculino genere productum, neutro correptum, quisquis,
quisnam, quispiam aliquis et cetera. |
| |
| DE
VERBO |
| redi |
| Verbum quid est? Pars orationis cum tempore
et persona sine casu aut agere aliquid aut pati aut neutrum significans. |
| Verbo quot accidunt? Septem. Quae? Qualitas
coniugatio genus numerus figura tempus persona. Qualitas verborum
in quo est? In modis et in formis. Modi qui sunt? Indicativus,
ut lego, imperativus, ut lege, optativus, ut utinam legerem,
coniunctivus, ut cum legam, infinitivus, ut legere, inpersonalis,
ut legitur. |
| Formae verborum quot sunt? Quattuor. Quae?
Perfecta, ut lego, meditativa, ut lecturio, frequentativa, ut
lectito, inchoativa, ut fervesco calesco. |
| Coniugationes verborum quot sunt? Tres.
Quae? Prima secunda tertia. Prima quae est? Quae indicativo modo
tempore praesenti numero singulari secunda persona verbo activo
et neutrali a productam habet ante novissimam litteram, passivo
communi et deponenti ante novissimam syllabam, ut: amo
amas, amor amaris et futurum tempus
eiusdem modi in bo et in bor syllabam mittit, ut amo amabo, amor
amabor. |
| Secunda quae est? Quae indicativo modo
tempore praesenti numero singulari secunda persona verbo activo
et neutrali e productam habet ante novissimam litteram, passivo
communi et deponenti ante novissimam syllabam, ut doceo doces,
doceor doceris; et futurum tempus eiusdem modi in bo et in bor
syllabam mittit, ut doceo docebo, doceor docebor. |
| Tertia quae est? Quae indicativo modo tempore
praesenti numero singulari secunda persona verbo activo et neutrali
i correptam vel i productam habet ante novissimam litteram, passivo
communi et deponenti pro i littera e correptam vel i productam
habet ante novissimam syllabam, ut lego legis, legor legeris,
audio audis, audior audiris; et futurum tempus eiusdem modi in
am et in ar syllabam mittit, ut lego legam, legor legar, audio
audiam, audior audiar. Haec in imperativo et in infinitivo
statim discerni possunt, utrum i littera correpta sit an
producta. Nam
correpta i littera in e convertitur; producta si fuerit,
non mutatur. |
| Quando tertia coniugatio futurum tempus
non in am tantum sed etiam in bo mittit? Interdum, Cum i litteram
non correptam habuerit sed productam, ut eo is ibo, queo quis
quibo. |
| Genera verborum quot sunt? Quinque. Quae?
Activa passiva neutra deponentia communia. Activa quae sunt?
Quae in o desinunt et accepta r littera faciunt ex se passiva,
ut lego legor. Passiva quae sunt? Quae in r desinunt et ea dempta
redeunt in activa, ut legor lego. Neutra quae sunt? Quae in o
desinunt, ut activa, sed accepta r littera Latina non sunt, ut
sto cu |